Nubilositas,[1] sive nubilum,[2] est ea caeli pars quae, cum ex quodam loco spectatur, nubibus obscurata et obducta videtur. Quilibet planeta, si nubibus obducatur ac cingatur, desertum arcticum fiat. E contrario, si plane nubibus careat planeta, desertum sine aqua fiat, ubi ne reptilia quidem supervivere et vigere possint prae effectu thermocepico et immoderata radiatione solari.[3][4]

Orbis terrarum nubibus obductus, aestimatio media mensis Octobris 2009. Adumbrationes continentium saepe describi possunt solum per observationes nubium, cum adumbrationibus acutissimis ubi terra siccissima oceano cingitur. Imago NASA ex satellite; maior imago hic.

De nubium vi et effectu

recensere

Nubes multum valent in systemate climatis. Nubes enim, quia in aspectabili spectri solaris parte tanta sunt claritate, ut lucem in spatium repercutiant, re ipsa refrigerationem planetae efficere possunt. Parvo quidem incremento nubilositatis, si rationem respicias, effectus calorificus gasorum thermocepicorum compensari potest.

Res ad singula pertinentes in commutatione climatis explanabuntur.

Nexus interni

 
Nubila orbis terrarum die 11 Iulii 2005. Imago ex satellite.
  • Okta, unitas nubilositatis metiendae.

Bibliographia

recensere
  • Huschke, Ralph E. 1959. Glossary of Meteorology. Bostoniae: American Meteorological Society.
  • IPCC Third Assessment Report apud situm grida.no.
  • McIntosh, D. H. 1972. Meteorological Glossary. Her Majesty's Stationery Office, Met. O. 842, A.P. 897.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nubilositatem spectant.
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!

  NODES
INTERN 3