Haec est pagina de Cthulhui Mythis.

Si vis, collabora nobiscum apud Porta:Lovecraft.

Nyarlathotep sive Chaos Reptans[1] (Anglice the Crawling Chaos) est deus alienus, qui primum in fabula homonyma (1920) ab Huardo Philips Lovecraft descriptus est.

Depictio Nyarlathotep

De fabula

recensere

Narrator fabulae, de qua supra, dicit Nyarlathotep pharaonem antiquae stirpis videri. Propter hoc saepenumero etiam vocatur Pharao Niger. Deus est malevolus et dissimilis aliorum deorum alienorum, quia se delectat dementia afficere homines. Nuntius est dei caeci Azathoth.

De etymologia

recensere

Sunt qui dicant nomen Nyarlathotep esse nomen Aegyptiacum, quod falsum est, quamquam nomen tale videatur[2]. Nemo pro certo habet, utrum nomen "Nyarlathotep" originem ducat a creaturis Dunsanianis (Alhireth-Hotep et Mynarthitep) an ab hominibus Aegyptiis ut Imhoutes (Imhotep).

Quidam censent Nyarlathotep esse sententiam Aegyptiacam (nj-ḥr-rwt-ḥtp), quae significat 'nullam pacem ad portam esse'/[3][4]

Opera Lovecraftiana

recensere
  1. Huardus Philippius Lovecraft, Somnis quaeritur ignota Cadath, in nostrum sermonem vertit Alexander Ricius (Parisiis, 2008).
  2. D. Norris, “Lovecraft and Egypt,” Lovecraft Annual 10 (2016): 3-45.
  3. W. Hamblin, “Further Notes on the Necronomicon,” in Cthulhu Companion (Chaosii, 1983), 13.
  4. The Darkest of the Hillside Thickets, “Nyarlathotep,” lyrics? by? Cristina Rizen et Inanna Gruner, in The Shadow Out of Time (2007).
  NODES
Idea 1
idea 1
Note 1