Oblatio significabat, quod parentes filios monasterio tradiderunt; etiam laici in monasterio degentes necnon fratres laici appellari poterant oblati; hoc tempore oblatione quaedam coniunctio laici sivi clerici ad monasterium sive ordinem religiosum exprimitur; praeterea quidam religiosi se oblatos vocant.


Origo et historia notionis

recensere

Parentes filios (sive filias) cuidam monasterio tradiderunt - quam ob rem pueri oblati dicebantur - ut ibi erudirentur et vitam monasticam degerent. Iam in lauris sive monasteriis primorum monachorum in eremis Aegypti pueri oblati inveniuntur, sive apud Antonium, sive Pachomium[1], imprimis autem apud Basilium[2]. Anno 691 Concilium Quinisextum (can. 40) oblationem decem annis minorum vetuit.

Oblationem etiam in occidente viguisse pro puellis testatur regula ad virgines (n.5) Caesarii Arelatensis[3], pro pueris regula Benenedicti, quae etiam ritum oblationis cognoscit[4]. A decimo concilio Toletano anno 656 interdictum est, ne pueri decem annis minores acciperentur; praeterea sancitum est iis licere monasterium relinquere, si id cuperent, cum primum puberes essent. Reformationes monasteriorum decimi et undecimi saeculi professionem in aetatem quinti decimi anni reiciecerunt. Wilhelmus Hirsaugiensis undecimo saeculo respectu incommodorum illius instituti pueros oblatos omnino non accepit, famulos autem vel benefactores Hirsaugiensis abbatiae, ut a fratribus conversis distinguerentur, oblatos dixit, quod alia monasteria et ordines religiosi mutatis mutandis subsecuti sunt. Concilium Tridentinum[5]ad professionem faciendam annum aetatis sextum decimum perfectum poscit, quo institutum oblationis sublatum est.

Ab alto medio aevo etiam laici, qui officiis defuncti a rege vel aliis hominibus potentibus in monasteria missi sunt, ut ibi ultimos annos vitae agerent, oblati vocabantur. Medio aevo exeunte denique vocabula oblatus, confrater et donatus inter se commutabilia quemlibet hominem, qui monasterio auxilio sive usui erat, denotare poterant, iis appellationibus quandam communitatem (imprimis in precibus) promittentia.


Oblati huius temporis

recensere

Oblati huius temporis (praesertim Catholici, Orthodoxi et Anglici) sunt laici vel clerici non professi, qui se precibus et certis vitae regulis cum domo religiosa sive monasterio, quod libero arbitrio eligunt, consociant. Votum privatum pro anno sive pro vita (secundum consuetudinem uniuscuiusque domus) nuncupant confitentes se regulas vitae precumque quam optime, quoad res vitae permiserint, sequi velle. Oblati non ordinem constituunt, sed tertiariis ordinum mendicantium comparabiles sunt.

Oblati religiosi

recensere

Numerosi sunt ordines, quorum membra se oblatos (sive oblatas) appellant, e.g.

  1. Regula c. 166.172 s.
  2. Regula fusius tractata c. 15
  3. Regula sanctarum virginum aliaque opuscula ad sanctimoniales directa, ed. Germanus Morin, Bonnae 1933
  4. Cap. 59, De filiis nobilium vel pauperum qui offeruntur: Si quis forte de nobilibus offerit filium suum Deo in monasterio, si ipse puer minor aetate est, parentes eius faciant petitionem quam supra diximus et cum oblatione ipsam petitionem et manum pueri involvant in palla altaris, et sic eum offerant. De rebus autem suis, aut in praesenti petitione promittant sub iureiurando quia numquam per se, numquam per suffectam personam nec quolibet modo ei aliquando aliquid dant aut tribuunt occasionem habendi; vel certe si hoc facere noluerint et aliquid offerre volunt in eleemosynam monasterio pro mercede sua, faciant ex rebus quas dare volunt monasterio donationem, reservato sibi, si ita voluerint, usufructu. Atque ita omnia obstruantur ut nulla suspicio remaneat puero per quam deceptus perire possit - quod absit - quod experimento didicimus. Similiter autem et pauperiores faciant. Qui vero ex toto nihil habent, simpliciter petitionem faciant et cum oblatione offerant filium suum coram testibus.
  5. Sess. 25 de regularibus c. 15


Nexus externi

recensere


Lege etiam

recensere
  • Oblati in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  • Lemma Oblaten, in: Die Religion in Geschichte und Gegenwart (RGG), vol. 4, p. 1552-1553, 3. ed., Tubingae 1956-1965


Bibliographia

recensere
  • R. Rieppenhoff, Zur Frage des Ursprungs der Verbindlichkeit des O[blaten]instituts, in: LThK VII, 658 f., Friburgi Brisgoviae 1939. (theodisce)
  • E. Schlotheuber, Klostereintritt und Bildung, Die Lebenswelt der Nonnen im späten Mittelalter, (Spätmittelalter und Reformation Neue Reihe, Bd. 24) Mohr Siebeck, Tubingae, 2004, ISBN 978-3-16-148263-2 (p. 175-267) (theodisce)
  NODES
INTERN 1