Populus Ojibwayensis,[1] qui sese Anishinaabe nominant, est unus ex maximis Americanorum Nativorum/Primarum Nationum nationibus in Civitatibus Foederatis et Canada versantibus. Inter Canadae Primas Nationes, Ojibwayenses solum natione Cree numero praestantur.

Vexillum populi Ojibwayensis

Historice noti sunt propter caudicarum e betulae cortice factarum fabricam, sacra corticis betulae pergamena, commercium per Cypraeorum conchas factum, culturam zizaniae palustris (id est "oryzae ferae"), necnon usum cuspidum sagittarum e cypro factarum. Socii societatis Midewiwin populi Ojibwayensis clari sunt curatores multiplicium pergamenorum, quae res gestas, historiam oralem, carmina, tabulas geographicas, geometriam, mathematicamque continent servantque.

Anno 1745, pistolia ab Anglicis Ojibwayenses conceperunt ad gentem Dacota in Lacus Superioris regione vincendam et ad australes et occidentales partes depellendam. Populus Ojibwayensis primus fuit, qui cum ductoribus Euro-Canadiensibus pacti foedera multiplicia prius cum eis icerunt, quam multos colonos in terras occidentales movere sinerent.

  1. Linguae Latinae re vera non est huic populo nomen; biologi autem adiectivo quod est ojibwayensis (exempli gratia Elatine ojibwayensis) utuntur. Linguis Anglica et Francogallica praecipue Ojibwe et Ojibwé, sed etiam Ojibwa, Ojibway, Odjibwé, Chippewa, Saulteux, Sauteux, Saulteaux appellantur.
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!

  NODES