Paragraphus (a verbo Graeco παράγραφος (sc.γραμμή) 'nota iuxta scripta') est scriptorum mensura de quadam re. Paragraphus ex una vel pluribus sententiis consistit. Paragraphi non postulati grammatica, tamen expectantur in scriptione formali, ad prosam longiorem ordinandam.

Summa theologiae, folium ¶ paragraphis ornatum.

Vix aut nihil erat spatium inter verba in scriptione antiquissima linguarum classicarum Graecae et Latinae, et bustrophedon ('rursum prorsum in vices') forte scriptum est. Directio autem scriptionis, et divisiones verborum interpunctioque terminalis solita temperi facta sunt: primo paragrapho, quae fuit similis sublineae initio novae mensurae. Quae paragraphus mutata est in "pedem muscae" (¶),[1] quae nota in manuscriptis Anglicis mediaevalibus inter sententias insertum videtur. Folium hederaceum (e.g. ☙) quoque eodem modo adhibitum est.

  1. Cf. Fr. pied-de-mouche, It. piede di mosca.
  NODES