Pater Natalis
Pater Natalis,[1] sive Pater Natalicius,[2][3] sive pappus natalis,[4][5] est persona legendaria[6] in cultura Occidentali oriens, senex qui ludibria et dulciola ad pueros bene moratos[7] sed carbonem aut nihil ad pueros male moratos nocte ante diem Christi Natalis afferre dicitur, et sensu laxo benevolentiam tantum inter homines per tempus Christi Natalis repraesentare.
Secundum fabulas vulgares, Pater Natalicius, qui ad polum septentrionalem vivit et vestem rubram laciniis albis praeditam gerit, singulis annis nocte diei 24 Decembris ubique in mundo dona pueris puellisque vigiliis sanctae nativitatis bonis tradit.
Pater Natalicius, iuxta fabulas Christianas, Sanctum Nicolaum Myrensem repraesentabat. Hodie autem saepe persona Patris Natalicii ab imagine Nicolai aliquanto discrepat, speciem hominis pagani praebens.
Poemata de Patre Natalicio
recensereNovi Eboraci anno 1821, poema auctoris anonymi apparuit cuius titulus Anglicus e primo poematis versu erat Old Santeclaus with Much Delight. Quod poema descripsit quomodo quidam "Santeclaus" trahea quam tarandus traxit veheret et vigiliis Christi natalis pueros puellasque visitaret, et illis qui bonos mores anno transacto praebuissent dona ferret.[8] Ille Santeclaus non iam dona ferabat die 6 Decembris Sancto Nicolao dedicato, sed sicut nostra aetate vigiliis Christi natalis. Imagines poema illustrantes virum praebebant similem hodierno Patri Natalicio.
-
"Santeclaus"
-
Santeclaus dona pueris dormientibus fert.
Anno 1823, alius auctor anonymus publicavit poema cuius titulus est "A Visit from St. Nicholas," quod Latine reddatur "de patre natali visitante". Anno 1837 Clemens Clark Moore reclamavit se auctorem illius poematis esse; sunt autem qui Henricum Livingston iuniorem auctorem fuisse putent. Horum poematum auctores et etiam gryllorum auctor Americanus Thomas Nast imaginem hodiernam patris natalis formaverunt.
Clemens C. Moore narrat Sanctum Nicolaum sive Patrem Natalcium cum trahea tarandis tracta per mundum viare ut pueris puellisque vespere sancto dona ferat. Sunt hoc in poemate octo tarandi qui traheam trahunt, quorum nomina sunt haec: Dasher, Dancer, Prancer, Vixen, Comet, Cupid, Donder et Blitzen. Postea anno 1939 Robertus L. May libellum scripsit quo narrat patrem natalem nonum tarandum invenire nomine Rudolphus rubrinasus qui dux tarandorum fit ob suum nasum rubro colore nitentem.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
- ↑ Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok, Editio secunda anni 2009, sub voce jultomte.
- ↑ Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
- ↑ Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce joulupukki (Helsinki 2002).
- ↑ Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok, Editio secunda anni 2009 ("pappus Natalis", in quo Natalis primā litterā magnā scribitur).
- ↑ Santa Claus: History, Legend, & Facts. . Encyclopedia Britannica.
- ↑ Krulwich, Robert. "How Does Santa Do It?". ABC News.
- ↑ "mentionem facit Don Foster, Author Unknown: On the Trail of Anonymous (Novi Eboraci: Henry Holt, 2000: 221–75) pro attributione nominis Old Santeclaus ad Clementem Clarke Moore". Tspace.library.utoronto.ca.
Bibliographia
recensere- Belk, Russell. 1989. "Materialism with the modern U.S. Christmas." In Interpretive Consumer Research, ed. Elizabeth C. Hirschman, 75–104. Provo Utae: Association for Consumer Research. Editio interretialis.
- Bowler, Gerry, ed. 2004. The World Encyclopedia of Christmas. Toronti: McClelland & Stewart. ISBN 978-0-7710-1535-9, ISBN 0-7710-1535-6. Editio interretialis.
- Bowler, Gerry. 2007. Santa Claus: A Biography. Toronti: McClelland & Stewart. ISBN 978-0-7710-1668-4, ISBN 0-7710-1668-9. Editio interretialis.
- Crump, William D., ed. 2006. The Christmas Encyclopedia, ed. secunda. Ieffersonae Carolinae Septentrionalis: McFarland & Company. ISBN 978-0-7864-2293-7. Editio interretialis.
- Joffe-Walt, Chana. 2012. "Without Magic, Santa Would Need 12 Million Employees." All Things Considered, 19 Decembris 2012. National Public Radio. Programma auditorium.
- Nissenbaum, Stephen. 1997. The Battle for Christmas. Novi Eboraci: Alfred A. Knopf. ISBN 978-0-679-74038-4, ISBN 0-679-74038-4. Catalogus apud RandomHouse.com.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Patrem Natalicium spectant. |
Vide Patrem Natalicium in Victionario. |
- "History of Santa Claus," St. Nicholas Center.
- "The History of Santa Claus and Father Christmas."
- "North Pole Flooded with Letters." MSNBC.
- De investigatione Thomae Nast et Santa Claus apud The Morristown & Morris Township Public Library in Nova Caesarea.
- "The Knickerbockers Rescue Santa Claus: 'Claas Schlaschenschlinger' from James Kirke Paulding's The Book of Saint Nicholas" (1836).
- "NORAD Tracks Santa."
- "Google Santa Tracker."
- emailSanta.com "Tracker."