Patrae (-arum, f., pl.) est tertia a maxima urbe Graeca (post Athenas et Thessalonicam) et regionalis Graeciae Occidentalis caput, quod in Peloponneso septentrionali circa 215 chiliometra ad occidentem ab Athenis situm est. Quod ostium sinus Corinthiaci, hodie sinus Patrensis dictus, adluit.

Wikidata Patrae
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 38°15′0″N 21°44′0″E
Numerus incolarum: 173 600
Situs interretialis
Nomen officiale: Πάτρα

Gestio

Praefectus: Konstantinos Peletidis
Procuratio superior: Municipality of Patras

Geographia

Superficies: 335 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Gulf of Patras

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Patrae: situs
Patrae: situs

Anno 2006 Patrae una cum Salmantica caput culturale Europaeum fuerunt.

Historia

recensere
 
Patrae et sinus Patrensis e castro conspicua.

Patrae una e quatuor civitatibus Peloponnesiacis (cum Dyme, Pharis, Tritaiaque) fuit quae circa 280 a.C.n. Achaicam confoederationem condiderunt. Quae confoederatio aliis civitatibus adiectis secunda parte tertii saeculi a.C.n. et prima parte secundi saeculi a.C.n. maxime floruit et Lacedaemoniorum potentiae impedimento stetit. At Romanis dominantibus urbs paulatim emarcuit ː pauci incolae supererant cum Augustus anno 14 a.C.n. bellorum civilium veteranorum coloniam illo deduxit[1], cui nomen fuit Colonia Augusta Aroe Patrensis aut secundum alios Colonia Augusta Achaica Patrensis (litterae CAAP plerumque in nummis leguntur[2]). Milites decimae et duodecimae legionis ibi consederunt et urbem portumque renovarunt[3]. Tempore Romanorum praecipua dea apud Patrenses erat Artemis Laphria, illa eadem quae olim a Calydoniis venerata in eorum regem Oeneum aprum Calydonium immiserat quia cultum neglexerat. Illi Artemidi holocausto variorum animalium quotannis sacrificabant. Artemidem Triclariam cognomine quoque, cultu et sacrificiis honorabant, antiquitus humanis victimis placatam. Postremo Artemis Limnatis dicta, e Laconia oriunda, apud Patrenses in honore et ipsa erat. Praecipuus vero deus eorum erat Dionysus qui synoecismo trium priscorum vicorum in urbem Patras praefuisse dicebatur, quod ex ipsis ritibus manifestum fiebat[4].

Subdivisiones antiquae

recensere

Incolae noti

recensere
 
Nummus aeneus Patris percussus in honorem Claudii imperatoris et eius liberorum. Legitur ː LIBERIS AVG COL AA P
  1. Res gestae Divi Augusti 28.
  2. P. Agallopoulou, "Two unpublished coins from Patras and the name of the colony", Hesperia 1989 ː 445-447.
  3. Strabo, Geographica VIII.7.5
  4. Pausanias, Descriptio Graeciae VII.21.6.

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere

Les cités Achéennes ː Helice et Patras

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Patras spectant.
  NODES
iOS 2
languages 1
os 7
text 1