Vide etiam paginam discretivam: Pedum (discretiva).

Pedum est baculum pastoricium cuius extremitas superior curvata est. Pedo ad pecora cohibenda pastores utuntur. Insigne quoque deorum pastorum fuit, Panis/Luperci vel etiam Attidis. Lituus auguralis formam suam a pedo pastoricio mutuari visus est : quocirca scriptores antiqui, quia Romulus comitesque eius pastores erant, imagini indulserunt conditoris Urbis regiones caeli pedo suo ad auspicia discribentis[1].

Nativitas Romuli sub Palatino monte. Supra duo pastores pedum in humero tenentes. Marmor Traianae aetatis Ostiae repertum.

Postea insigne episcoporum Christianorum quoque fuit quia pastores animarum esse putabantur.

  1. Dion. Hal. Ant. Rom. XIV frg 2.
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!

  NODES