Philippus (Theodisce: Philipp) Jenninger (natus 10 Iunii 1932 oppido Rindelbach (Virtembergia); mortuus die 4 Ianuarii 2018 Stutgardiae) fuit vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU).

Wikidata Philippus Jenninger
Res apud Vicidata repertae:
Philippus Jenninger: imago
Philippus Jenninger: imago
Nativitas: 10 Iunii 1932; Rindelbach
Obitus: 4 Ianuarii 2018; Stutgardia
Patria: Germania
Philippus Jenninger cum Holger Börner anno 1987

Pater eius sodalis factionis Centri fuit, itaque tempore Nazistarum graviter persecutus est. Phlippo duo fratres fuerunt, Albertus et Gulielmus, qui ambo in Bello Orbis Terrarum II ceciderunt. Jenninger maritus est atque unum filium habet.

Iuventus et Munus

recensere

Jenninger anno 1952 maturitatem adeptus est, tum ad annum 1955 Tubingae se studiis iurisprudentiae dabat. Primam probationem accepit, deinde anno 1957 doctor promotus est et anno 1959 secundam probationem sibi peperit. Tum minister publicus laboravit, primo in administratione exercitus Stuttgardiae, deinde anno 1963/1964 in Administerio Foederali Defensionis Publicae, dein adlatus Administri Foederalis Officiorum Praecipuorum Hinrici Krone (1964-1966), postremo adlatus Administri Foederalis Aerarii Publici Francisci Iosephi Strauss annis 1966-1969).

Cursus honorum

recensere

Jenninger anno 1969 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. 4 Octobris 1982 ab Helimuto Kohl (CDU) administer statalis in Officii Cancellarii Foederalis factus est. 5 Novembris 1984 Praeses Dietae Foederalis Germaniae creatus est. 10 Novembris 1988 orationem habuit in memoriam 9 Novembris 1938, cum Nazistae synagogas et negotia Iudaeorum delevissent et multos etiam necavissent. Quod explicare voluit, qua re Theodisci Nazistas et Adolphum Hitler tam probaverunt, et successus Nazistarum referebat. Itaque haec oratio a multis hominibus valde vituperatus est. Itaque Jenninger 11 Novembris 1988 se ab honore praesidis recessit et anno 1990 noniam candidatus parlamenti fuit. Annis 1991-1995 Jenninger legatus Germaniae in Austria, annis 1995-1997 in Civitate Vaticana fuit.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Philippum Jenninger spectant.
  NODES
admin 5