Philippus Henricus Scheidemann (Cassalae natus die 26 Iulii 1865 - Hafniae exsul obiit die 29 Novembris 1939) fuit vir publicus factionis socialisticae democraticae ac primus Praeses Ministrorum (tunc Theodisce Reichsministerpräsident appellatus et non cancellarius sicut postea) Rei Publicae Wimarii.

Wikidata Philippus Scheidemann
Res apud Vicidata repertae:
Philippus Scheidemann: imago
Philippus Scheidemann: imago
Philippus Scheidemann: subscriptio
Philippus Scheidemann: subscriptio
Nativitas: 26 Iulii 1865; Cassala
Obitus: 29 Novembris 1939; Hafnia
Patria: Imperium Germanicum

Memoria

Sepultura: Hauptfriedhof Kassel, Cassala
Philippus Scheidemann

Iuventus et munus

recensere

Maiores Scheidemann fabri fuerunt. Ipse scholam finivit et deinde annis 1879 - 1883 tirocinium typographici fecit. Hoc munere ad usque annum 1895 vixit. Deinde variis actis diurnis diurnarius laboravit.

Cursus honorum

recensere

Ab anno 1903 legatus Dietae Imperii Germanici erat et postea praeses legatorum SPD et primus socialis democraticus praeses vicarius parlamenti. Annis 1917 - 1919 Scheidemann cum Friderico Ebert et praeses SPD fuit. 9 Novembris 1918, cum Germania Bello Orbis Terrarum I victa pacem peteret et multi homines rerum novarum cupidi essent, Berolini Rem Publicam proclamavit, ut dixit, nolens. Post casum monarchiae legatus populi factus et 19 Ianuarii 1919 legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae electus est. 13 Februarii 1919 praeses ministrorum imperii creatus est. 20 Iunii eiusdem anni consilium ministrorum a magistratibus se recessit propter condiciones acerrimas pacis ab alligatis oblatas. Anno 1920 Scheidemann iterum legatus Dietae imperii electus est et ad annum 1933 mansit. Ab anno 1920 usque ad annum 1925 Scheidemann fuit magister urbis Cassalae.

Inter dictaturam Nazistarum

recensere

Anno 1933 e patria expulsus est et variis itineribus in Daniam pervenit, ubi 1939 mortuus est.

Nexus externi (Germanice)

recensere
Consilium Ministrorum Scheidemann (13 Februarii 1919 - 20 Iunii 1919)

Philippus Scheidemann (SPD) | Eugenius Schiffer (DDP) | Bernhardus Dernburg (DDP) | Ulricus de Brockdorff-Rantzau (nullius factionis) | Hugo Preuß (DDP) | Otto Landsberg (SPD) | Rudolphus Wissell (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Gustavus Bauer (SPD) | Gustavus Noske (SPD) | Ioannes Bell (Centrum) | Ioannes Giesberts (Centrum) | Iosephus Koeth (nullius factionis) | Georgius Gothein (DDP) | Eduardus David (SPD) | Matthias Erzberger (Centrum)

  NODES
Done 1
eth 2