Praefixum est affixum praepositivum, id est, morphema grammaticum, quod radici aut stirpi verbi praefigi potest. Praefixa ad morphologiam linguae pertinent. Quod hodie praefixum appellatur apud antiquos praepositio, ut apud Ciceronem:[1]

Insuavissima praepositio est af, quae nunc tantum in accepti tabulis manet ac ne his quidem omnium, in reliquo sermone mutata est; nam amovit dicimus et abegit et abstulit, ut iam nescias ane verum sit an ab an abs. quid, quod etiam abfugit turpe visum est et abfer noluerunt, aufugit et aufer maluerunt?

Constat Ciceronem hic de praefixis loqui, sed illis temporibus ab, sive "ab ero servus discessit" sive "abero hodie foro et palaestra" dicebatur, sine discrimine praepositio appellari solebat. Hanc vero differentiam fecerunt, ut inseparabiles appellarent praepositiones (sicut con, dis, re, se) quae verbis tantum praefigi possent. Hodie vero praefixa a praepositionibus distinguimus, nam praefixa, particulae verbi, ad morphologiam pertinent, praepositiones autem partes syntacticas agunt.

  1. Orator 158.

Bibliographia

recensere
  • Bybee,J.L. 1985. Morphology. A Study of the Relation between Meaning and Form. Benjamins.
  • Matthews, Peter H. 1991. Morphology: Introduction to the theory of word-structure. Cambridge University Press.
  • Song, Jae Jung. 2014. Linguistic Typology: Morphology and Syntax. Routledge.
  NODES
languages 1
os 11
text 1