Psalmus 29 (enumeratione Graeca psalmus 28 dictus) libri Psalmorum incipit superscriptione "PSALMUS. David" et verbis "Afferte Domino" (sic in Nova Vulgata). Hic psalmus "vocem Dei in magna tempestate" tractat.[1]

Psalmus 29 a Nicolao Gomółka ad musicam accommodatus

Iohannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Ut coram Deo humiliet cunctos mortales a summis usque ad infimos, celebrat formidabilem eius potentiam a variis naturae miraculis quibus non secus ad dandam ipsi Deo gloriam expergefieri nos dicit, acsi ipse sua voce imperium sibi assereret. Postquam vero superbos, qui non libenter cedunt, meru perculsos non sine obiurgationis species hortatus est, fideles suaviter ad voluntarium Dei cultum invitat.[2]

Verba psalmi

recensere

Haec sunt verba psalmi 29 (28) ex versione vulgata Clementina:

1 Psalmus David, in consummatione tabernaculi.
Afferte Domino, filii Dei,
afferte Domino filios arietum.
2 Afferte Domino gloriam et honorem;
afferte Domino gloriam nomini eius;
adorate Dominum in atrio sancto eius.
3 Vox Domini super aquas;
Deus maiestatis intonuit:
Dominus super aquas multas.
4 Vox Domini in virtute;
vox Domini in magnificentia.
5 Vox Domini confringentis cedros,
et confringet Dominus cedros Libani:
6 et comminuet eas, tamquam vitulum Libani,
et dilectus quemadmodum filius unicornium.
7 Vox Domini intercidentis flammam ignis;
8 vox Domini concutientis desertum:
et commovebit Dominus desertum Cades.
9 Vox Domini praeparantis cervos:
et revelabit condensa,
et in templo eius omnes dicent gloriam.
10 Dominus diluvium inhabitare facit,
et sedebit Dominus rex in aeternum.
11 Dominus virtutem populo suo dabit;
Dominus benedicet populo suo in pace.

  1. "The Voice of God in a Great Storm", titulus in New Revised Standard Version.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XXIX, p. 129.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 29 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

 
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!

  NODES
iOS 1
languages 1
os 10
text 1