Publius Cornelius Scipio Africanus

Publius Cornelius Scipio Africanus Maior (natus anno 236, mortuus anno 183 a.C.n.) fuit dux in Secundo Bello Punico et vir rei publicae Romanae.

Scipio Africanus.

Scipio anno 235 a.C.n. Romae gente patricia Scipionum, ramo gentis Corneliae, Romae natus est. Quidam maiores eius iam consulatu functi sunt. Tres ex decem consulibus, qui ab anno 222 a.C.n. usque ad annum 218 a.C.n. electi sunt, fuerunt Scipiones. Africanus erat consul et quoque bonus imperator, rarissimus illo tempore. Proavus Publii Cornelii Scipionis Africani, Lucius Cornelius Scipio Barbatus, qui etiam auctor generis Scipionum habetur, munere pontificis maximi functus anno 280 a.C.n. censor electus est. Bellis Samniticis bene gessit, ex quo ei et genti eius magna gloria obtigit.

Pater Publius Cornelius L.f. Scipio, consul anni 218, anno 211 in Hispania contra Poenos pugnans necatus est. Mater Pomponia fuit, frater Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus anno 190 consulatum gessit. Ipse Publius Cornelius Scipio Aemiliam in matrimonium duxit et ex ea duos filios atque duas filias habuit, inter eas Cornelia, quae Tiberio Sempronio Graccho (consuli 177) nupsit et mater illorum clarorum Gracchorum facta est.

Cursus honorum

recensere

Pugnis calamitosis Ticini et Trebiae et Cannarum interfuit. Roma victa ad Cannas ab Poenis, Lucius Caecilius Metellus et ceteri magistratus se dedere voluerunt, sed Scipio Senatum expugnavit et ferro eos iurare se rem publicam defendere impulit. Anno 213 aedilis electus est.

Anno post mortem patris sui, Scipio exercitui quem Senatui placet ad Hispaniam anno 210 a.C.n. mittere consulari imperio praepositus est. Quamvis nondum ita adultus apud leges rei publicae esset ut exercitui imperaret, nobilem habitum ac studiosam eloquentiam habuit et una voce electus est. Tota Hispania ad meridiem Hiberi anno adventus Scipionis sub imperio Poenorum erat, sed tres duces Poeni Hasdrubal Barca, Mago, et Hasdrubal Gisco cum rebellions in Africa districti sunt et Hispaniae subvenire nequiverunt. Ita Scipio, egresso in ostio Hiberi, Carthaginem Novam, praetorium Hispaniensis Poenorum, deprehendit. Praedam opulentam ac commeatus et portum praestantem obtinuit. Ob benevolentiam Scipionis complures Hispani ad eum transiverunt.

Anno 209 Scipio Hasdrubalem ad Baeculam super Baetem repulit sed itineri Hasdrubalis versus Italiam obstare nequivit. Anno 206 tamen plenum dilectum Poenorum ad Ilipam pervicit, et Poeni copias ex Hispania deduxerunt.

Cum in Hispania esset, Scipio et suus frater, Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus,  “Fulmina Belli” nominabantur. In animo habens Carthaginem ipsam oppugnare, cum principibus Numidicanis Syphace Massinissaque coniunxit. Syphax autem posthac in matrimonium Sophonisbam, filiam Hasdrubalis Gisconis, duxit, et cum Scipione Massinissaque pugnavit. Rediens ad Hispaniam Scipio seditionem oppressit. Interea Mago in Italiam navigavit, et Scipio, Gadibus captis ac occupatione Romana in Hispania firmata, anno 206 imperium tradens ex Hispania Romam decessit. Hasdrubale victo apud Ibera cum suo fratre, desivit consilia Carthiginis invadendo Italiam. Anno secundo omnium concessu consul primo electus est (cum collega Publio Licinio P.f. Crasso Divite) provincia Sicilia sibi adsignata. Proditus a Celtiberiis, victus est.

Hannibale hoc tempore in Calabria circumscripto, Romani bellum contra Africam transferre potuerunt. Fama Scipionis ei complures ex tota Italia evocatos traxit, nobiles antiqui autem, quibus elegantia luxuriosa illius displicuit, et qui Hannibalem omnino timuerunt, incursioni adversati sunt, veniam Scipioni ex Sicilia ad Africam trasmittere dantes, si Romae interfuerit. Principio anno 205 cultus deae Phrygiae Cybeles ac translatio simulacri eius ex Pessino Romam ad benedicendum incursionis nimirum existimationem plebis attigit. Legatione ad Siciliam mandato, cognitum est Scipionem exercitui classique bene armatis imperare, et iusso legati Scipio anno 204 ex Sicilia ad Uticam transivit. Interea Carthago cum Syphace, cuius impetus Scipionem ad exsolvendum obsidionis Uticae compellit, coniunxit, sed anno secundo tamen hic duos exercitus Numidicanos Poenosque pervicit. Quamvis exercitus Hannibalis numero superior esset, dux Poenus a Scipione ad Zamam 19 Octobris anno 202 pervictus est[1]. In Secunda Bella Punica, Scipio fecit Romanum gladium meliorem pugnando Hannibali. Novus Romus gladius erat similis gladio Hispano quod erat longior. Hoc facto Secundum Bellum Punicum finivit. In ultimo proelio belli Zamae, Scipio usus est consilium eodem Hannibalis in eum quod, ars militaris, usus est Hannibalis adversus Romanos Cannis.

Scipio, quamvis immoderatae postulationes nobilium antiquorum essent, in compositione Carthaginis clemens erat. Romam rediit, ubi triumpho triumphato cognomine Africanus appellatus primus nomine victae ab se gentis est nobilitatus[2]. Prudentiam autem honores maiores quos populus ei tribuere voluit recusare habuit. Aliquamdiu tranquille vivebat et ad rem publicam non accedebat.

Anno 199 censor fuit et annis 199 atque 194 princeps senatus. Hoc anno etiam consul II fuit, nunc una cum Tiberio Sempronio Ti.f. Longo. Anno 193 ad Africam ad altercationem inter Massinissam Poenosque decidendum missus est. Legatio defecit, forsitan quod cogitatum est Hannibalem, nunc Antiocho Magno serviens, ad Carthaginem advenire ut copias versus Italiam colligeret. Bello contra Antiochum anno 190 ab Romanis indicto, Scipio et frater suus Lucius exercitui praepositi sunt, et eodem anno Antiochum ad Magnesiam vicerunt. Anno 189 iterm princeps senatus nominatus est.

Romam redientes anno 187 hostes Scipionis ab Catone Maiore ducti, Lucium quod pecunias ab Antiocho acceptas intervertisset persecuti sunt. Cum Lucius tabulas suas pararet, Scipio eas cepit, convellit, humumque prostravit. Lucius in iudicium venit, damnatus et multatus est. Mox insimulatus est ipsum Scipionem ab Antiocho corruptus esse, sed plebs, victoriae ad Zamam reminiscens, eum versus Capitolinum ubi deos precatus est, ut Romae plures homines tam magnos quam Scipionem darent, secutus est. Tunc Scipio ad Liternum abscessit, ibique usque ad mortem anno 183 mansit.

Scipio, numquam victis, fuit unus ex optimis maximisque ducibus Romanis. Peritus et artis bellicae et rerum militarium, etiam copiis fidem facere potuit. Ut fama est, Hannibal, si Scipionem superare potuisset, se esse dux maior quam et Alexandrum Magum et Pyrrhum habuisset. Scipio homo ingeniosi animi erat. Graecam scivit, et in illa lingua commentarium vitae suae scripsit. Etiam orator decorus erat.

in fictióne

recensere

dé uítá áfricání scrípsit trilogiam sanctiágus postículus.

Nexus interni

Bibliographia

recensere

Nexus externus

recensere
  1. Polybius XV 5-16; Titus Livius, Ab urbe condita, XXX 29-35
  2. Polybius XVI 23; Titus Livius, op.cit., XXX 45,6-7


Antecessores:
Quintus Caecilius L.f. Metellus et Lucius Veturius L.f. Philo
Consul
205 a.C.n.
cum
Publio Licinio P.f. Crasso Divite
Successores:
Marcus Cornelius M.f. Cethegus et Publius Sempronius C.f. Tuditanus
Antecessores:
M. Porcius M.f. Cato et Lucius Valerius P.f. Flaccus
Consul
194 a.C.n.
cum
Tiberio Sempronio Ti.f. Longo
Successores:
Lucius Cornelius L.f. Merula et Quintus Minucius Q.f. Thermus


  NODES
INTERN 2