Kim Nam-joon (Coreane: 김남준; natus 12 Septembris 1994), scaenico suo nomine RM (antea Rap Monster), rappista est natione Coreanus, auctor carminum, productor musicae. Praeest gregi musicali, BTS, nuncupato. Anno 2015 primam suam cassettam mixtam (mixtape) sincinariam, RM, in lucem edidit. Mense Octobri anni 2018, secunda quidem casetta mixta, Mono, divulgata summum adeptum est successum, quod Coreanus unquam sincinarius apud chartam Billboard 200 potuit assequi, loco namque 26o culminato. Cum ceteris alioquin artificibus sicut Wale, Younha, Warren G. Gaeko, Krizz Kaliko, MFBTY, Fall Out Boy, Primary necnon Lis Nas saepenumero cooperabatur.

Wikidata RM (rappista)
Res apud Vicidata repertae:
RM (rappista): imago
RM (rappista): imago
RM (rappista): subscriptio
RM (rappista): subscriptio
Nativitas: 12 Septembris 1994; Dongjak District
Patria: Corea Meridiana
Nomen nativum: 김남준

Vitae cursus

recensere

Natus die 12 Septembri 1994 Seuli, in districtu nempe Dongjakensi, in Australi Coreae Republica, qui postmodo in districtu Ilsaniensi adolescebat, ubi familia eius immigravit parvulus quattuor sive quinque annorum.[1][2][3]. Ex liberis suae familiae ipse maior natu est, qui ceterum quandam sororem habet ipsi iuniorem. [4]

Parvulus ille ait sese linguam Anglicam spectando seriem teleopticam Friends acquisivisse[5][6]. Discipulus olim impiger carmina scribebat ac saepe pro operibus suis praemia accipiebat. Quae cum ita essent, literarium sibi vitae electurus est curriculum; quod serius reiecit. 11 annos natus, RM musicae hiphopicae studere cordique id sibi esse coeperat, posteaquam artificis nominatim Epik High musicam "Fly" inscriptam auscultavit classem quintam frequentans[7] . Sibi carmen quicquam commoditatis tribuere arbitratus, decrevit se profundius generi inspecturum esse. A magistro scholari rappistam Eminem ei introducenti, RM studere lyricae arti incipiebat, atque carminum textum excudebat quos meliores esse censuit, quos postremo cum amicis suis communicavit. Transiit deinde ad textus conficiendos, quippe qui poesin suam cum musica coniungi posse putavisset. Anno 2007, mediam scholam frequentans, RM carmina proferebat rapiana in circulis huiusmodi localibus, quod contulerat ad primam incisionem ope programmatis Adobe Audition parandam. In publicum primus anno 2008 prodiit, particeps suae primae concertationis musicae. Operam magis magisque navabat nomine "Runch Randa", in "subculturalibus" (underground) rappistarum communitatibus velut Zico.

In vita eius academica 1% nationis adnumeratum esse se praebuit in probatione ad superiorem gradum, peritissimus in scientia matheseos, linguarum perigrinarum cognitione, quotienti intelligentiae 149 praeditus. Parentes sui obviam ierunt vitae musicalis curriculo propter bonum rebus academicis eventum, initio perinde disceptavit se potius in studiis versari. Ad matrem convincendam, ut ipsi rappistam fieri permittat, quaesiit eam 'num voluerit filium suum rappistam fieri praeclarissimum, sive studentem locum 5000um obtinentem'.

  1. "BTS Profile". BTS Official Website 
  2. Kim, Ho-jik (December 10, 2017). [현장 방탄소년단(BTS) RM-슈가, 서울시 홍보대사 소감 "대한민국 대표라는 마음에 영광"]. . Topstarnews .
  3. Song, Myŏng-sŏn (2016). Hiphap hada : Han'guk, hiphap kŭrigo sam (Ch'op'an ed.). Sŏul-si. ISBN 979-11-86559-11-6 
  4. [더스타프로필 방탄소년단 랩몬스터, 감출수 없는 '섹시 예찬론자' 본능]. . chosun. 30 Aprilis 2015 .
  5. Formula:Cite magazine
  6. Kim, Jae-Ha (May 30, 2017). "BTS's Rap Monster talks travel" 
  7. Baek, Su-jeong (October 15, 2013). 방탄소년단, 네 꿈은 뭐니? (인터뷰). . Ten Asia 
  NODES