Rassa[1] est discriptio sociologica humani generis e quibusdam notis externis natura instructis, sicut coloribus cutis. Notiones enim de rassa humana in mundo antiquo omnino aberant; excogitatae modo et fictae in Europa aevum coloniale post, cum primum gentes orbis terrarum in quattuor rassas divisae sunt, nominibus Europaeis, Asiatici, Americani, Afri, quorum primi et albi, alteri flavi, tertii rubri, ultimi nigri non numquam vulgariter appellantur; in Caroli Linnaei anno 1735 edito Systemate Naturae hae subspecies Hominis sapientis definiuntur.

Rassae humanae sicut in societatibus occidentalibus saeculo undevicensimo videbantur.

Totum per aevum coloniale a septimo decimo saeculo usque ad iniens vicesimum magni momenti est huiusmodi discriptio in occidentali mundo: vulgo enim opiniones multae praeiudicatae omnibus rassis sunt affixae, ut exempli causa albos aiunt alacres et audaces, nigros autem callidos sed ignavos. His erroribus tandem in aevo industriali multa et atrocissima scelera consecuta sunt, cum qui talia nefaria fecere voluntate essent inducti rassarum "inferiorum" expurgandarum. In praesentia subspecies nullae agnoscuntur Hominis sapientis nisi H. sapiens sapiens, rassae autem notio ad sociologiam tantum spectare videtur; sunt vero nihilominus adhuc genera permulta iniuriae praeiudicatae vel scienter vel per nescientiam adversus quasdam rassas, quam ob rem investigationes ea de re apud sociologos continuantur, ut eiusmodi praeiudicii momentum quo pacto minuatur.

Historia

recensere

Antiquitas occidentalis

recensere

Maiores quidem occidentalium, ut ante dictum, notionibus de rassa omnino carent. Nam humanum genus dividebant non plerumque secundum corporis proprietatem, sed lingua et natu et religione; itaque Graeci omnes aut gentis suae aut barbaros habebant, porro hos in nationes, illos autem in tribus vel adeo phylas quattuor, nominibus Dores, Iones, Aeoles, Achaei. Tamen homines aliarum gentium facilius in se acceperunt, dum modo mores Graecos adsumerent, neque inter Europaeos barbaros sicut Germanos et Asiaticos sicut Phryges distinguebant. Aristoteles, ut exemplo est, cum de generibus et speciebus animalium scriberet, cutis colorem explicate tractavit simul cum sexu, multa in eam partem argumentatus, quod differentiam non constitueret e qua species fieret. Dixit enim

"... διὸ ἀνθρώπου λευκότης οὐ ποιεῖ οὐδὲ μελανία, οὐδὲ τοῦ λευκοῦ ἀνθρώπου ἔστι διαφορὰ κατ᾽ εἶδος πρὸς μέλανα ἄνθρωπον, οὐδ᾽ ἂν ὄνομα ἓν τεθῇ. ὡς ὕλη γὰρ ὁ ἄνθρωπος, οὐ ποιεῖ δὲ διαφορὰν ἡ ὕλη: οὐδ᾽ ἀνθρώπου γὰρ εἴδη εἰσὶν οἱ ἄνθρωποι διὰ τοῦτο, καίτοι ἕτεραι αἱ σάρκες καὶ τὰ ὀστᾶ ἐξ ὧν ὅδε καὶ ὅδε: ἀλλὰ τὸ σύνολον ἕτερον μέν, εἴδει δ᾽ οὐχ ἕτερον, ὅτι ἐν τῷ λόγῳ οὐκ ἔστιν ἐναντίωσις. τοῦτο δ᾽ ἐστὶ τὸ ἔσχατον ἄτομον: ὁ δὲ Καλλίας ἐστὶν ὁ λόγος μετὰ τῆς ὕλης: καὶ ὁ λευκὸς δὴ ἄνθρωπος, ὅτι Καλλίας λευκός: κατὰ συμβεβηκὸς οὖν ὁ ἄνθρωπος."[2]
"... quam ob rem albitudo hominis hanc [h.e. speciem] non constituit nec nigritudo, neque differentia est specialis inter hominem album et nigrum, non etiamsi cuique appellatio propria attribuatur. Namque hominem qua materiam inspectamus, materia vero differentiam non constituit: itaque nec hominis sunt species omnes homines, etsi visceribus et ossibus e quibus conficiantur inter se differant: immo corporis universitas alia quidem cuique tamen non ad species differentes spectat, quod in forma non est contrarietas. Etenim ultima est [hominis] species et individua: Callias autem forma cum materia est, ut quippe et homo albus [forma cum materia est], propterea quod Callias [qua individuus] albus est: casu quidem tantum homo quidam [albus est]."

Aevum coloniale

recensere

Discriptio humani generis in rassas prima a Francisco Bernier Francogallo medico in libello Nouvelle division de la terre par les différentes espèces ou races qui l'habitent ("Nova discriptio orbis terrarum secundum varias species sive rassas quae eam habitant") anno 1684 edito instituta est, in quo nomen race finxit. Nec verum rassae huius omnino secundum cutis colorem dividebantur: nam Indorum ait casu modo color fuscus, Afros autem Transsaharenses ipsa natura nigros. Talibus scriptis pater saepe dicitur "rassismi scientifici", id est doctrinae de rassis e disciplinae rationibus, quod praeiudicium in alias gentes primus naturalis philosophiae modo excusavit.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rassam spectant.
  1. Verbum propositum a Gaio Licoppe in Melissa, num. 213, pag. 1.
  2. Aristotelis, Metaphysica, 1058b.
  NODES
INTERN 4