Regio Kaliningradensis
Regio Kaliningradensis[1][2][3] (Russice Калининградская область, tr. Kaliningradskaja oblast' ) est subiectum Foederationis Russicae occidentalissimum, in eius Districtum Foederalem Septentrio-Occidentalem inclusum, urbe capitali Kaliningrado. Haec regio, terminos terrestres cum Lituania et Polonia atque exitum ad Mare Balticum habens, subiecta Foederationis Russicae alia tamen per terra non confinit.
Civitas: Russia
Locus: 54°48′0″N 21°25′0″E
Nomen officiale: Калининградская область
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Memela, Warmian-Masurian Voivodeship, Marijampolė (districtus), Tauragė, Podlaskie Voivodeship, Pomeranian Voivodeship
Forma
Caput: Kaliningradum
Subdivisiones: Bagrationovsky District, Baltiysky District, Nemansky District, Nesterovsky District, Polessky District, Svetlogorsky District, Gvardeysky District, Kaliningrad Urban Okrug, Guryevsky District, Gusevsky District, Zelenogradsky District, Krasnoznamensky District, Ladushkin Urban Okrug, Mamonovo District, Ozyorsky District, Pionersky Urban Okrug, Pravdinsk Urban Okrug, Svetly Urban Okrug, Slavsky District, city district of Sowetsk, Chernyakhovsky District, Yantarny Urban Okrug
Gestio
Consilium: Legislative Assembly of Kaliningrad Oblast
Vita
Zona horaria: Tempus Regiomontanum, Europe/Kaliningrad
Sigla
Tabula aut despectus
Die 7 Aprilis 1946, in terris septentrionalibus Borussiae Orientalis, post Bellum Magnum Patrium in Unionem Sovieticam inclusis, ut regio Regiomontana (Russice Кёнигсбергская область, tr. Kёnigsbergskaja Oblast' ) creata, die 4 Iulii eodem anno nomen suum hodiernum accepit.
Aream 15 125 chm2 et circa 977 milia incolarum (anno 2016) habet. Metropolis regionis est Kaliningradum.
In litore maris Baltici et duarum lacunarum magnarum, linguis terrae longissimis a mari separatarum et fretis tenuibus coniunctarum, sita est; hae lacunae Recens lacus et Curonicus lacus nuncupantur. Lingua terrae Curonica inter mare et lacum Curonicum iacet et lingua terrae Vistulensis inter mare et lacum Recentem.
Nemenus fluvius per confinium cum Lituania fluit. Pregella est flumen regionis maximum, cuius in ostio Kalingradum situm est. Pillavia altera urbs magna ad fretum, lacum Recentem cum mari coniungens, iacet. Aliae urbes sunt Cruciburgum Venedicum[4], Gilavia Borussica[5], Hieropolis, Labiavia, Raganita[6], Tapiavia et Tilsa.
Notae
recensere- ↑ Ephemeris: Nuntii hebdomadis (24 - 30.07.2005)
- ↑ Nuntii Latini (15.11.2002)
- ↑ Horti Botanici Nationalis Salaspils Lettoniae Index seminum, anno 2010 collectorum, pp. 3,5
- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. I, p. 612. Russice Славское.
- ↑ Ibidem, vol. II, p. 160. Russice Багратионовск.
- ↑ Ibidem, vol. III, p. 231. Russice Неман.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad regionem Kaliningradensem spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 54°48′0″N 21°25′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Большая российская энциклопедия |