Reparatio damni

obligatio civilis ob damnum

Reparatio damni, vel praestatio damni vel restitutio damni,[1] sive simpliciter indemnitas,[2] in iure communi est obligatio personae post eventum quo damnum effectum est. Obligatio reparations damni sive ex lege (causa delicti civilis) sive e contractu oritur.

Post casum commeatus saepe reparatio damni debetur.

Reparatio debita ex lege

recensere

Casus in quibus reparatio damni ex lege debetur inter civitates variant. Lex quae maxime intererat in iure Romano erat lex Aquilia(en). Ista lege serius in usu moderno(it) interpretabatur modo lato, et persona quae non iure damnum efficit (iniuria) obligatur ad reparationem damni personae cuius ius ita laesum est.[3]

Reparatio debita e contractu

recensere

Reparatio e contractu debita est si una partium contractus obligationem suam non recte efficit et ita alteri damnum efficit.

Forma reparationis

recensere

Reparatio plerumque pecunia debetur, sed restitutio in natura etiam invenitur.

Nexus interni

  1. Andreas Augustus Ernestus Schleiermacher, Bibliographisches System der gesammten Wissenschaftskunde, tom. 2 (Brunsvici: 1852), (pag. 408 apud Google Books).
  2. can. 1521 CIC.
  3. Ioannes Adamus Seuffert, Praktisches Pandektenrecht, Herbipoli, anno 1848 (pag. 118 et seq. apud Google Books).

Bibliographia

recensere
  • Black, Stephen. 2011. "A Capital Gains Anomaly: Commissioner v. Banks and the Proceeds from Lawsuits." St. Mary's Law Journal 43: 113. SSRN 1858776.
  • Craies, William Feilden. 1911. "Damages." Encyclopædia Britannica, ed. undecima.
  NODES
INTERN 2