Sanguiculus
Sanguiculus,[1] Latinitate mediaevali "budingum",[2] est farcimen ex sanguine suum et porcorum factum, cui inesse solent holera cum cepis aut lardo aliisque condimentis. Sanguiculus saepissime niger videtur.
Sanguiculi Europaei
recensere- Germania: Blutwurst vocatur, permulta condimenta insunt.
- Lusitania: morcela, chouriço vocatur.
- Francia: boudin noir vocatur (vide budingum)
- Italia: sanguinaccio vel migliaccio[3]
- Britanniarum regnum: black pudding vocatur, et est cibus clarus in ientaculo.
- Hispania: morcilla vocatur, et sunt permultae variationes regionales. Praeclara sunt sanguiculus Burgorum (cum oryza) et sanguiculus Legionensis (cum cepis).
- Polonia: krupniok vel kaszanka vocatur.
- Finnia: Mustamakkara, genus sanguiculi Tamperense.
Sanguiculi Americani
recenserePer Americam Australem coquuntur multa sanguiculorum genera, quae omnia morcilla vocantur, quia conquisitatores Hispani eum in Americam tulerunt. Sunt botella in Mexico, Chilia, Peruvia, Venetiola, Argentina, Uruguaia, et Columbia.
Sanguiculi Asiatici
recensere- Sinae: 血豆腐 (xuě dòufǔ) vocatur.
Notae
recensere- ↑ Plinius, Naturalis historia 28.209; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. iterum editum. Norstedts akademiska förlag, 2009
- ↑ "budingum" in Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre; "pudingum" in Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "{{{1}}}"
- ↑ In regione Tuscia autem scriblitam e castaneis sativis factam migliaccio nominant.
Bibliographia
recensere- Praecepta
- 1658 : Théodore de Mayerne, Archimagirus Anglo-Gallicus; or, excellent and approved receipts and experiments in cookery. Londinii: Bedell and Collins, 1658 (p. 67 apud Google Books) ("Black puddings")
- 1669 : Kenelm Digby; George Hartman, ed.? The Closet of the Eminently Learned Sir Kenelme Digbie Kt. Opened. Londinii: Henry Brome, 1669 (p. 214 apud Google Books) (Black-puddings)