Sericum est pannus e filamentis bombycinis textus, a principio apud Sinas seu Seres confectus (e quibus nomen deducitur), omnium bombycinorum perfectissimus et glaberrimus. Filamenta ad sericum texendum a Bombyce mori generantur.

Pannus sericus e sepulcro Sinensi saeculi secundi a.C.n.

Temporibus antiquis, sericum ad regiones occidentales per Viam Sericariam traditum est. Omnium scriptorum classicorum qui de hac re disserunt,[1] Pausanias solus sericum e filamentis bombycinis textum scivit et accurate descripsit.[2] Sed imperatore Iustiniano suadente, bombyces Constantinopolim furtim adducti sunt.[3]

  1. Horatius, Epodi 8.15-16; Seneca, De beneficiis 7.9.5; Plinius, Naturalis historia 6.54, 12.17, 37.204; Martialis, Epigrammata 11.8; Petronius, Satyrica 119.11; Claudianus, In Eutropium 2.337-338.
  2. Pausanias, Descriptio Graeciae 6.26.6–7.
  3. Procopius, Bella 8.17, cf. 1.20.9.

Nexus interni

Nexus externi

recensere


  NODES
Done 1