Sextus Iulius Frontinus (natus circa annum 35 – obiit anno 103) fuit vir publicus, ingeniarius aquae ductus, senator, vir militaris et scriptor.

Cursus Honorum

recensere

Frontinus post militiam anno 70 praetor urbanus erat, anno 73 consul suffectus, tum ad usque 77 vel 78 legatus Augusti pro praetore Britanniae. Anno 83 Domitiano imperatore duce contra Chattos certavit, anno 86 proconsul Asiae factus est. Domitiano duce, Frontinus praeerat militibus Romae et in Britannia. Nerva imperator eum Virum publicis sumptibus minuendis fecit et curatorem aquarum. Anno 98 consul suffectus II creatus est, anno 100 consul III ordinarius[1]. Eius liber De aquaeductu urbis Romae descripsit historiam Romae aquaeductus.

De eo Gaius Plinius Caecilius Secundus (Epistulae 9, 19, 6) scripsit:

  • Age dum, hunc ipsum Frontinum in hoc ipso, in quo tibi parcior videtur et pressior, comparemus. Vetuit exstrui monumentum, sed quibus verbis? ‘Impensa monumenti supervacua est; memoria nostri durabit, si vita meruimus.
  • Cezary Kunderewicz (ed.): De aquaeductu urbis Romae (De aquis urbis Romae). Teubner, Lipsiae 1973.
  • Robert Howard Rodgers (ed.): De aquaeductu urbis Romae. Cambridge Univ. Press, Cantabrigiae 2004. ISBN 0-521-83251-9
  • Robert I. Ireland (ed.): Iuli Frontini Strategemata. Teubner, Lipsiae 1990. ISBN 3-322-00746-4
  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 677-678

Nexus externi

recensere

Bibliographia

recensere


Antecessores:
Aulus Cornelius Palma Frontonianus et Quintus Sosius Senecio
Consul
100
cum
Imp. Caesar Nerva Traianus Augustus III
Successores:
Imp. Caesar Nerva Traianus Augustus IV et Quintus Articuleius Paetus
  NODES
chat 1