Slavoj Žižek (API: [ˈslavoj ˈʒiʒɛk]) (natus Labaci die 21 Martii 1949 ) est philosophus Slovenus studens theoriae culturali et psychoanalysi Lacanianae et traditioni Hegelianae Marxisticaeque. Professor est apud Universitatem Europaeam Graduatam, indagatorque senior in Universitate Labacensi, compluribusque in universitatibus Americanis Septentrionalibus et universitatis Londiniensis professor visitans est.

Wikidata Slavoj Žižek
Res apud Vicidata repertae:
Slavoj Žižek: imago
Slavoj Žižek: imago
Nativitas: 21 Martii 1949; Labacum
Patria: Slovenia

Familia

Coniunx: Renata Salecl, Jela Krečič
Slavoj Žižek (ad sinistram partem), Alexius Tsipras et Olivarius Stone Zagrabiae apud Ferias Subversivas anno 2013 picti

Omni in orbe terrarum primum notus est anno 1989, cum librum The Sublime Object of Ideology edidisset, qui primus fuit liber Anglice scriptus sub specie cogitationis ideologiae in Die deutsche Ideologie.

Žižek exemplis de moribus popularibus sumptis utitur ad theorias Iacobi Lacan et Gilles Deleuze explanandas, atque ad phaenomena hodierna rei publicae explicanda utitur psychonalysi Lacaniana et philosophia Hegeliana et censura oeconomica Marxiana. In colloquio quodam cum Amy Goodman dixit se esse "communistam sensus instructi"[1] cum matelialismo dialectico alicubi autem dixit se esse "laevistam radicalem."[2] Assiduus est anticapitalista, tamen persaepe aliis laevistis dissentit de quomodo capitalismum aggrediendo ac quid proxime faciendo. Sermonem habuit in motu "Wall street occupare" assentientesque precatus est uti activitatem mediocrem sisterent, verum super futuro motus diligenter cogitare eos urgebat.

Conceptus

recensere

Vacuum significans: Signum quod, propter crebrem iterationem variis in casibus inter se disparibus, valorem suum omnino amittit. E.g. motus postremus symphoniae nonae Beethovenis qui ubique, qualibet in contione hominum rei publicaeve auditur, efficere conans ut obliviscamur repugnantiarum nostrarum intersimusque hoc in momento prodigioso fraternitatis humanae.

Censura liberalis: Nos liberos esse sentimus praecipue quod caremus sermone ipso qui nobis ferre possit defectum ipsius libertatis, etsi nos in aetate qua omnes prorsus licentes vivamus probatur. "Bellum in terrorismum", "democratia libertasque", "iura hominum" falsae sunt notiones quibus perceptiones nostrae rerum falluntur quaeque nos inhibent quin revera de ea meditemur. "Licentes ad eligendum sumus . . . si recte eligimus." Maxime hoc agitur cum nos rogant hodie utrum democratiam an fundamentalismum malimus. Inter haec duo nequimus aliud legere ac democratiam. Tamen percipere oportet quaestionem non esse fundamentalismum sed democratiam ipsam, tamquam si sola potis electio democratia liberalis parlamentaris esset.

Opera selecta

recensere
  1. Anglice "communist in a qualified sense"
  2. Anglice "radical leftist"
  NODES