Socrates
Sōcratēs (Graece: Σωκράτης), philosophus Graecus, natus 469 a.C.n. prope Athenas, filius sculptoris et obstetricis, mortuus 399 a.C.n., magister Platonis.
Socrates, vir sapientissimus et doctissimus, vixit Athenis, ubi bonus civis, miles fortis[1], philosophus admirabilis, fuit omnium virtutum exemplar. Dicere solebat se nihil nisi hoc unum scire, quod nihil sciret, velut in opere Apologias scribit eum Plato,
- "[...] ὅτι τούτου μὲν τοῦ ἀνθρώπου ἐγὼ σοφώτερός εἰμι:", dixisse, "κινδυνεύει μὲν γὰρ ἡμῶν οὐδέτερος οὐδὲν καλὸν κἀγαθὸν εἰδέναι, ἀλλ᾽ οὗτος μὲν οἴεταί τι εἰδέναι οὐκ εἰδώς, ἐγὼ δέ, ὥσπερ οὖν οὐκ οἶδα, οὐδὲ οἴομαι: ἔοικα γοῦν τούτου γε σμικρῷ τινι αὐτῷ τούτῳ σοφώτερος εἶναι, ὅτι ἃ μὴ οἶδα οὐδὲ οἴομαι εἰδέναι."[2]
Attamen iuvenes et viri libentissime eum audiebant et sequebantur. Ipse eos, familiariter alloquens, docebat quid esset verum, quid rectum, quid pulchrum. Idem integritate morum et sanctitate vitae quotidianae doctrinam suam confirmabat, sed apud Athenienses invidia saepius fuit comes virtutis. Inimici Socratem maledictis infamaverunt, et populus, natura suspicax et credulus, philosophum odio persecutus est. Socrates accusatus est ab Anyto et Meleto impietatis adversus Deos patriae, et corruptelae iuventutis. Causam ipse suam ante tribunal egit virili oratione. Iudices eum interrogaverunt quam poenam existimaret se meruisse. "Hoc unum," respondit, "merui, ut mihi victus quotidianus in Prytaneo publice praeberetur."
Socrates capitis condemnatus
recensereIudices iratos non puduit capitis condemnare hominem innocentissimum. Audita sententia, unus e discipulis Socratem amplexus exclamavit: "Ergone iniuste morieris?"—"An tu," respondit, "iuste malles?" Eandem animi magnitudinem ostendit exspectans mortem in carcere. Ibi dies triginta remansit priusquam biberit cicutam. Cum facile posset educi e custodia, fugere noluit. Hortantibus amicis ut se iniquae damnationi subtraheret, respondit patriae legibus esse parendum. Supremo vitae die discipulos flentes consolatus est, eorum animos erexit, praecepta sapientiae revocans, sed nullus temperare potuit a lacrimis, ne servus quidem publicus, cui venenum ei afferendum esset. Socrates mortiferum poculum impavidus hausit, exclamavitque: "Di, fortunate mihi hoc supremum iter." Deinde, lectulo iacens, cum crura et artus frigere sensit, conversus ad Critonem, discipulorum carissimum: "Debemus," inquit, "Aesculapio gallum; memento votum solvere."
Nulla scripta Socrates reliquit, sed discipulos, quorum clarissimi memorantur Plato et Xenophon, ambo operibus suis nobiles: prior fuit Aristotelis magister, posterior non minus egregius dux exstitit, quam ingeniosus scriptor.
Notae
recensere- ↑ Plato, Apologia Socratis 28e.
- ↑ Plat. Apol. 21δ. Quae Marsilius Ficinus vertit:
- Ego profecto sum hoc homine sapientior. apparet enim neuter nostrum pulchrum bonumque aliquid nosse: sed hoc interest, quod hic quidem cum sciat nihil, scire se aliquid opinatur; ego vero, quemadmodum nescio, ita nescire me puto. Videor ergo in hac tantula re hoc homine sapientior esse, quod, quae ignoro, neque scire me arbitror.
Plura legere si cupis
recensere- François Chamoux, "L'homme Socrate", in L'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres et l'Académie des Beaux-Arts face au message de la Grèce ancienne, 1996ː 55-70
- Guy Donnay, "Le parcours intellectuel de Socrate", L'Antiquité Classique, 2009ː 39-61
- Louis André Dorion, L'autre Socrate : études sur les écrits socratiques de Xénophon, Les Belles Lettres, 2013 Recensio critica Altera recensio critica
- Cécile Inglessis-Margellos, "Socrate et son double", Revue des Études Grecques, 1994ː 85-106
- Gérard Lambin, "Socrate et le divin", Bulletin de l'Association Guillaumue Budé, 2019ː 55-72
- Lorraine Smith Pangle, Virtue is knowledge : the moral foundations of Socratic political philosophy, The University of Chicago press, 2014 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- George Rudebusch, "Les trois vies philosophiques de Socrate", Philosophie antique, 2020ː 49-74
- Léo Strauss, "Le problème de Socrate", Archives de Philosophie, 2007ː 289-306
- Jean Trouillard, "Le problème de Socrate selon deux ouvrages récents", Revue Philosophique de Louvain, 1954ː 279-288
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Socratem spectant. |
Lege Σωκράτης ("Socrates") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |