Svanto Augustus (Svante August) Arrhenius (natus prope Upsaliam die 19 Februarii 1859; Holmiae mortuus die 2 Octobris 1927) fuit chemicus Suecicus, professor physicae apud Universitatem Holmiensem 18951905.

Wikidata Svanto Augustus Arrhenius
Res apud Vicidata repertae:
Svanto Augustus Arrhenius: imago
Svanto Augustus Arrhenius: imago
Nativitas: 19 Februarii 1859; Balingsta parish
Obitus: 2 Octobris 1927; Holmia
Patria: Suecia
Nomen nativum: Svante August Arrhenius

Familia

Genitores: Svanta Gustav Arrhenius; Carolina Christina Thunberg
Coniunx: Maria Arrhenius, Sofia Rudbeck
Proles: Olof Arrhenius, Anna-Lisa Arrhenius

Memoria

Sepultura: Uppsala Old Cemetery

In dissertatione academica anno 1884 edita (Recherches sur la conductibilité galvanique des électrolytes) principia dissociationis electrolyticae cum basi chemica proposuit. Qua theoria descriptionem mutuae inter duas phases meteriales reactionis a Michaele Faraday factam sarsit. Primo quidem dissertatio Arrheniana nullius ponderis existimata est, neque Arrhenius ipse satis dignus, qui docentis munus mereretur. Postea tamen Arrhenius ingenio acuto et sagacitate inter collegas innotuit beneficio Vilhelmi Ostwald, moxque docens chemiae physicae nominatus est.

Anno 1903 praemio Nobeliano chemiae ornatus est ob studia ad dissociationem electrolyticam pertinentia. Alioqui in variis disciplinis chemiae valuit. Arrhenius una cum Vilhelmo Ostwald et Jacobo Henrico van 't Hoff auctor chemiae physicae censetur.

Asteroides 5697 Arrhenius in eius honorem nominatus est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Svantonem Augustum Arrhenium spectant.
  • De Svantone Augusto Arrhenio in pagina praemio Nobeliano chemiae dicata (Anglice)


  NODES
languages 1
os 5
text 1