Telos (Graece Τῆλος,[1] Neograece Τήλος ['tilos]) est insula a Rhodo ad boreo-orientem versa, in catena insularum Dodecanesi comprehensa. Una cum nonnullis insulis non habitatis est demus Graeciae regionis Aegaei Australis. Insula Turcice İlyaki vocatur, Medio Aevo nomine Italico Episcopio nota erat, cui forma Graeca Πισκοπή ([piskop'i]) respondet, quae in sermone cottidiano adhuc auditur.

Wikidata Telos
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 36°26′0″N 27°22′0″E
Numerus incolarum: 780
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Tilos Municipality

Geographia

Superficies: 61.487 chiliometrum quadratum

Insula aream 61.48 chiliometrorum quadratorum occupat, summus mons (Propheta Elias) 612 metra surgit. Incolae sunt fere 500.

Historia

recensere

Anno 1971 multa elephantis pumilionis ossa (elephas tiliensis) inventa sunt, ultimis effossionibus reliquiae elephantis etiam minoris (Palaeloxodon antiquus falconeri). Parvo in museo Magni Chorii vici quaedam reperta exposita sunt.

Suda poetricem Erinnam, Sapphus amicam, (forsitan) in insula vixisse tradit.[2]

Anno 1309/1310 Telos in dicionem ordinis Fratrum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani venit, quae usque ad Rhodum anno 1522 oppugnatam duravit. Variae munitiones illo tempore aedificatae sunt.[3] Postea Telos usque ad saeculum vicesimum ineuntem ad Imperium Ottomanicum pertinebat; anno 1912 insula Bello Italo-Turcico copiis Italicis occupata est.

Bello Orbis Terrarum Secundo, postquam Mussolini die 25 Iulii anno 1943 missus est, copiae Germani insulam occupaverunt. Multis locis belli instrumentorum reliquiae acria inter copias Germanas ac Britannicas testificantur proelia annis 1944 et 1945 commissa, cum milites Britannici ad insulam appellere conati sunt. Die 8 Maii anno 1945 demum in insula vicina Syme edictum est, ut Aegaeum mare austro-orientale in potestatem Britannicam redigeretur.[4]

A die 7 Martii anno 1948 Telos pars est civitatis Graecae.

Naturae protectio

recensere

Tilos Park Association (TPA) ab anno 2003 naturae protectionem in insula Telo adiuvat et periegesin oecologicam maturat.[5] Ab anno 2004 usque ad annum 2008 Unio Europaea instrumento fiscali nomine LIFE protectionem avium autochthonum fulsit, inter quas sunt falco eleonorae, hieraaetus fasciatus et phalacrocorax aristotelis.[6]

Anno 2009 insula ob diuturnum avium protegendarum studium et imprimis, quod ab anno 1993 venationem vetitam efficaciter prohibuit, praemium Euronatur obtinuit.[7]

  1. Strabo, Geogr. 10.5.15.
  2. Eta,521: Ἤριννα, Τεί̈α ἢ Λεσβία, ὡς δὲ ἄλλοι Τηλία: Τῆλος δέ ἐστι νησίδιον ἐγγὺς Κνίδου: τινὲς δὲ καὶ Ῥοδίαν αὐτὴν ἐδόξασαν (Erinna, Teia aut Lesbia, secundum alios Telia: Telos autem est parva insula prope Cnidum sita: Quidam autem eam Rhodiam habuerunt).
  3. Michael Losse: Burgen und Befestigungen des Johanniter-Ordens auf den Dodekanes-Inseln Tílos, Chálki und Alimiá. Pars 1, In: Heinz Müller (ed.); Burgenforschung aus Sachsen. 17/2, Beier & Beran, Langenweißbach 2004, p. 98–129.
  4. Historia Teli recentior (Germanice)
  5. Tilos Park Association
  6. TILOS - Conservation management of an Island SPA LIFE04 NAT/GR/000101
  7. Griechische Inselgemeinde schützt Zugvögel aus Deutschland, Tilos erhält EuroNatur-Preis für engagierten Zugvogelschutz, Communicatio diei 7 Octobris anni 2009 diurnariis destinata [1]

Bibliographia

recensere
  • Tílos (ή Τήλος). In: Ingeborg Lehmann: Griechische Inseln. Pars 3: Die Dodekanes. Domus editoria Kurt Schroeder, Leichlingen bei Köln 1985, ISBN 3-87722-379-6, p. 260–283.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Telum spectant.
  • Situs privatus de Telo
  • Situs officialis (Neograece, Anglice)


Demi regionis Aegaei Australis

Agathonesium • Amorgos • Anaphe • Andros • Antiparos • Astypalaea • Calymnos • Carpathos • Casos • Cea • Chalce • Cimolos • Cos • Cythnos • Ios • Leros • Lipsi • Megiste • Melos • Myconos • Naxos • Nisyros • Paros • Patmos • Pholegandros • Rhodos • Seriphos • Sicinos • Siphnos • Syme • Syros • Telos • Tenos • Thera

  NODES
Association 2