Teuta (Graece Τεύτα) (floruit 231–227 a.C.n.) fuit regina[1] Ardiaeorum in Illyria atque pirata, praeclara hostis Romae.

Simulacrum fictivum Teutae Tyranae in urbe erectum.

Biographia

recensere

Teuta uxor Agronis, filius Pleurati et rex Illyriorum, fuit. Post victoriam contra Aetolos Agron a pleuritide affectus est et mortuus est: ex Scutaro, cum consilio amicorum regis mortui, regina regens facta fuit pro Pinne, filius Agronis quem e prima uxore Triteuta genuit. In societate patriarchale Ardiaeorum auctoritas regia Teutae limitata est et regina contricta est piraticam facere. Illyri piraticam faciebant quia regio pauper erat et ager sterilis erat sed quoque aliae nationes mari Nostri piraticam faciebant. Regina Teuta, quae administrabat piraticam subiectorum, copias classemque collegit atque eos bellum suscitavit contra litora, quae ea considerabat regio hostium. Exercitus classisque Illyrorum, duce Scerdilaida frater Agronis, praedorati sunt insulas Graecas prope Corcyram et expugnaverunt Phoenicem, ubi nonnulli mercatores Italici interfecti fuerunt. Duces Epiri et Acarnaniae, exterriti a vi Ardiea, foedus cum Teuta fecerunt. Teuta voluit amplificare praedatio litorum Graecorum, sed rebellio in Issam eam constrinxit movere exercitum. Romani interea legati fecerunt Gaius et Lucius Coruncanius. Legati missi sunt apud Teutam et eam monuerunt ut negotia Romae damnum non acceperint sed privati homines non potuerunt comprehensi esse. Legatus iunior Teutae minoratus est sed, regina iubente, ille interfectus est ab Ardiaei ante profectione: hoc fuit casus belli.

Bellum contra Romanos

recensere
 
Teuta legatos Romanos capite damnat.

Teuta classem maiorem collegit et eam misit denuo ad Corcyram et ad litus Epiroticum sed vere anni 229 a.C.n. quoque Roma classem atque legiones collegerat. Ad Paxa proelium navale fuit inter Illyros Arcananosque et Corcyraeos, Achaeos Aetolosque: victo proelio Illyri Demetrium Pharium dux praesidii fecerunt. Sed Demetrius Pharius, appropinquata classe Romana ad Corcyram, Teutam timuit et eam prodidit: insulam Corcyram tradidit Romanis, praesidium Illyricum traditum est a Corcyraeis et, ad hoc adspirati, Corcyraei in Romanorum tutela protecti sunt. Igitur ex Corcyra classis romana, Gnaeo Fulvio Centumalo duce, profecta est ad Apolloniam, interea legiones cum 20.000 legionariis et 2000 equitibus, Lucio Postumio Albino duce, ex Brundisio traiectae sunt. Ardiaei obsidebant Epidamnum sed, de adventu Romanorum accepti, fugerunt. Romani ad Scutarum, caput regni, processerunt et ceperunt Epidamnus, regiones Ardieorum, regiones Partinorum, Atintaniam et insulam Issam. Teuta cum paucis fidelibus militibus ad Risinium, oppidum Sini Rhizonici quod distabat a mare et communitum erat, fugit. Verno tempore 227 a.C.n. Teuta legatos ad Romam misit et pacem petivit: regina Ardieorum constricta est tributum pendere, e Illyria inferiore cessere et intervenire cum arma non potuit ultra litus meridionale insulae Issae. De ultima parte vitae Teutae paucum scimus sed illa dicitur se iecisse ex monte Orjen in hodierno Monte Nigro.

Anno 1930 manui pedilusoriae Albaniae KS Urani nomen Klubi Futbollit Teuta (Latine "manus pedilusoria Teutae") impositum est ad honorem reginae Illyricae.

Fontes antiqui

recensere
  1. "Teuta Illyriorum regina": Plinius, Naturalis historia 34.24
  2. 2.0 2.1 Cf. Earnest Cary, Dio's Roman History vol. 2 (1914) pp. 32-39 (Graece, Anglice)

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Teutam spectant.
  Lexica biographica:  • Treccani •
  NODES
admin 1
INTERN 2
Note 1