The Elder Scrolls V: Skyrim est ludus televisificus et computatralis a Bethesda Game Studio programmatus et die 11 Novembris 2011 a Bethesda Softworks publicatus. Quintum opus est seriei ludorum The Elder Scrolls titulatorum, praecedentibus Arena, Daggerfall, Morrowind, Oblivion..

Logotypus ludi electronici.

Ludus personarum est. Lusor enim personam induitur alicuius hominis recenter advenientis in terram Skyrim nomine (quod Latine converti potest "caeli labrum" vel "caeli ora"). Quam terram non solum civile bellum sed etiam invadentes dracontes agitant. Hero cuius partem lusor agit sola "Suboles Dracontis" comperitur, solum ens quod in localibus adflictibus momentum faciat pacemque rursus ferat. Praeter hanc principem fabulam adduntur multi secundarii scopi, qui lusorem invitant ut inter differentes factiones eligat, utque e mythologia locisque septentrionalibus effecto in mundo aperto vastos campos, nive oppertos vertices et silvestres valles exploret.

Atque iudicentibus criticis atque venditionum numero praeclarus est, nam mense Ianuario 2014, sive duos annos post editionem, vicies decies centena milia emptus est.

Nexus externi

recensere
  • Situs proprius (Anglice)
  NODES
languages 1
os 6
text 1