Trebonianus Gallus imperator Romanus fuit ab anno 251 ad 253. Natus est anno 206 Perusiae; mortuus autem mense Augusto 253 in Interamna cum Volusiano filio.

Ascensus

recensere

Gallus familia nobili Italica ortus est cui et uxori Afiniae Geminae Baebianae duo liberi erant; filius erat C. Vibius Volusianus et filia Vibia Galla. Et viam publicam et militarem iniit. Anno 250 suum consulatum primum obtinuit et annis quinque post legatus Augusti pro praetore in provinciam Moesiam superiorem missus est. His magistratibus acceptis videtur Gallum magnam gratiam Decii imperatoris habuisse. Itaque Decius Gallum Gothos, qui saepe in imperium invadebant, trans fluvium Danuvium repellere iussit. Cum Gallus etiam gratiam exercitus haberet, Decio anno 251 et filio in clade Abritti occisis Gothos aggredientibus ipse imperator a copiis exclamatus est. Ne tumultus novos imperii incenderet, Hostilianum alium filium Decii coimperatorem dixit et matrem eius Herenniam Etruscillam Augustam. Qui cum peste ablati sunt, Gallus ab 251 solus imperator et Augustus erat et filium suum coimperatorem fecit.

Tempus imperandi

recensere

Cum se peritum et prudentem praestare vellet, pestem reprimebat mortuos sepelivit Christianos oppugnabat. Qua de causa Cornelius episcopus anno 252 in vincula coniectus est. Gallo tempora difficilia superanda erant, cum in oriente Schapur I. in Syriam invaserit etiam sine Romanis resistentibus et cum trans fluvium Danuvium gentes Gothorum pace facta 251 transierint. Quibus ex miseriis in alia parte finium exclamatus imperator Aemilius Aemilianus, cum meliore eventu contra Gothos pugnare arbitraretur. Quem ad repugnandum Gallus copias suas a finibus Rheni fluvii vertere iussit. In his copiis autem erat etiam Valerianus, qui aliquando Gallo imperator succedet. In his proeliis Gallus se defendere non poterat, cum ipse et filius mense Augusto 253 necati essent a suis.


Nexus externi

recensere


  • Kienast, Dietmar, Römische Kaisertabelle. Grundzüge einer römischen Kaiserchronologie, Darmstadt 42004. (converto: tabula imperatorum Romanorum)
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus


Antecessores:
Imp. Caesar Gaius Messius Quintus Traianus Decius Augustus III et Quintus Herennius Etruscus Messius Decius Caesar
Consul
252
cum
Imp. Caesare Gaio Vibio Volusiano Augusto
Successores:
Imp. Caesar Gaius Vibius Volusianus Augustus II et Lucius Valerius Poplicola Balbinus Maximus
  NODES
languages 1
mac 1
os 12
text 1