Uglicia[1] seu Uglitz[2] (Russice Углич, Uglič) est urbs in Russia, in regione Iaroslaviensi, ad Rha fluvium sita. Circa 35 milia incolarum habet. Ugliciae sunt statio ferriviarum, portus, moles et cataractae receptaculi aquae Ugliciensis.

Wikidata Uglicia
Res apud Vicidata repertae:
Uglicia: insigne
Uglicia: insigne
Civitas: Russia
Locus: 57°32′0″N 38°20′0″E
Numerus incolarum: 32 057, 32 146
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Regio Iaroslaviensis, Ivanovo Industrial Oblast, Gubernium Iaroslaviense, Yaroslavl Viceroyalty, Gubernium Moscuense

Geographia

Superficies: 27 chiliometrum quadratum

Historia

recensere

Uglicia est una antiquissimarum urbium Russiae. Annus officialis fundationis eius est 937. In chronica primo notitiae subest anno 1148. Ab anno 1238 erat metropolis ducatus Ugliciensis. Initio saeculi XIV facta est possessio ducum Moscoviae.

Anno 1591 Ugliciae cecidit (opinione divulgata, caesus est) Demetrius, dux Ugliciensis, filius iunior tzaris Ioannis IV, octo annos natus. Demetrius ille, anno 1606 canonizatus, nunc in signo urbis depictus est.

 
Consilii municipalis Ugliciensis aedificium

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ugliciam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 57°32′0″N 38°20′0″E • GeoNames • Store norske Lexikon
  NODES
languages 1
os 10
text 1