Urartu[1] vel Regnum Urartaeum[2] fuit antiqua civitas Orientis medii, in planitie elevata Armenia orta. A saeculo XIII a. C. n. Urartu ut gentium foedus notum est, a saeculo IX ut regnum, quod Assyriam saeculo VIII vincit. Post saeculum VI vestigia regni Urartaei absunt. Caput regni in litore Vani lacus sita erat, ubi arx magna et inscriptionum collectio servatae sunt.

Regum Urartaeorum arx in litore Vani lacus
Regnum Urartaeum circa annum 800 a.C.n., cum territorium maximum possideret

Urartu est nomen Assyriacum, nomini Araratus conexum; nomen populi vel civitatis indigenum bi-a-i-na fuisse videtur. Lingua Urartaea non Indoeuropaea et linguae Hurricae cognata est, sed gens Urartaea populo Armeniorum quadam parte propinqua fuit; populi Urartu regno dissoluto linguam mutare videntur.

  1. Maximi Pallotino recensio in Verbum Domini, volumes 38-39, 1960, p, 42-43; R. Corneli aliorumque Commentarius in Isaiam prophetan, vol. 1, Parisiis 1922, p. 681 (Textus apud Google Books). Cf. et Triticum urartu.
  2. Adiectivum Urartaeus vide: Pallotino, ibidem; Hugonis Winckler De inscriptione Sargonis regis Assyriae..., Berolini 1936, p. 12 (Textus apud Google Books); Orientalia, vol. 42, 1973, p. 5. Cf. binomen Trechus urartaeus.

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 38°30′0″N 43°20′33″E • Pleiades • Treccani • Большая российская энциклопедия
  NODES
languages 1
os 2
text 3