Valvae cordis seu valvulae cordis[1] sunt structurae, quae, cum se aperiunt et claudunt, sanguinem tantummodo in unam solam directionem fluere sinunt. Ita fluxum sanguinis per cor dirigunt. Hae valvae homini et animalibus vertebratis sunt.[2][3]

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Sectio cordis, quae totas valvarum cordis (albe) eadem in planitie monstrat; valvulae cordis ab sinistro dextrorsum: atrioventricularis dextra, trunci pulmonalis, aortae, atrioventricularis sinistra.

Morbi valvarum nominantur valvulopathiae.

Anatomia

recensere

Secundum latus intracardiale

recensere
  • In corde dextro locatae sunt valvae et atrioventricularis dextra ("tricuspidalis", inter atrium dextrum et ventriculum dextrum) et trunci pulmonalis (inter ventriculum dextrum et truncum pulmonalem),
  • in corde sinistro locatae sunt valvae et atrioventricularis sinistra ("mitralis"/"bicuspidalis", inter atrium sinistrum et ventriculum sinistrum) et aortae (inter ventriculum sinistrum et aortam).

Physiologia

recensere

Generaliter dictum, motus valvarum cordis describi queant per aequationem Navieriensem-Stokesiensem, quae vero mechanicam et motum liquorum viscosorum ("sanguinis") calculat. Sententia hae mathematica relationem impulsuum Q ("fluxus sanguinalis") sub differentia pressionis   (ante et post valvam), hic valva cum aperta, ostendit:

 

Examinatio medica

recensere
  Conferatur pagina principalis Examinatio medica.

Examinatio valvarum cordis est pars examinationis medicae. Varia signa et symptomata status valvarum cordis indicare possunt: Acustica stethoscopio auscultatio, optica iconismo medico radiologiae et echographiae.

Auscultatio

recensere
 
Loci auscultationis valvarum cordis

Stethoscopio sonores typici valvarum cordis audiri possunt.

Valvulopathiae

recensere

Valvulopathia est nomen collectivum morborum vel malorum valvarum cordis. Quaeque valvarum morbo affici potest, quod saepe in aetate posteriore recognitum sit.

  1. "Valvulae cordis: vide Valvae cordis": F. Kiss, J. Szentágothai, Atlas of Human Anatomy (Martinus Nijhoff, 2012) p. 216 (Paginae selectae apud Google Books)
  2. Schiebler,H . et Schmidt, W. (editores) (1983). Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen. Ed. 3. Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag
  3. Bock, C. E. (1851): Anatomisches Taschenbuch. Ed. 4. Lipsiae: Renger'sche Buchhandlung
 
stipula

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!

  NODES
languages 1
os 11
text 1