Veritas est id quod cum eis rebus quae sint, seu cum rerum natura, congruit, et quod falsitates opponitur. Huius rei definitiones varias theologi mathematicique ex antiquitate praebuerunt. Notio antiqua maioris momenti ab Aristotele concepta est: "Dicere quod est non esse, vel quod non est esse, falsum; sed quod est esse, et quod non est non esse, verum est."[1] Sed definitio secundum Thomam Aquinam, ipso hanc Isaac Iudaeo (Israëlita) imputante, est: "Veritas est adaequatio rei et intellectus."[2] Atque Benedictus de Spinoza dixit: "Sane sicut lux seipsam et tenebras manifestat, sic veritas norma sui et falsi est."[3]

Walter Seymour Allward, Veritas, 1920
Allegoria veritatis speculum ferentis. Pictura a Iulio Iosepho Lefebvre anno 1870 facta.

Theoriae vertiatis

recensere

Theoriae veritatis variae hodie digeruntur:

  • Theoriae maiores
    • Theoriae substantivae
      • Theoria correspondentiae
      • Theoria coherentiae
      • Theoria constructivistica
      • Theoria consensús
      • Theoria pragmatica
    • Theoriae minimalisticae
      • Theoria performativa
      • Theoria redundantiae
    • Theoriae pluralisticae
  • Theoriae formales
    • Veritas logica
    • Veritas mathematica
    • Veritas semantica
    • Theoria Kripke
    • Theoria revisionis

Maiores philosophi rationis veritatis periti

recensere

Nexus interni

  1. Metaphysica 1011b: "τὸ μὲν γὰρ λέγειν τὸ ὂν μὴ εἶναι ἢ τὸ μὴ ὂν εἶναι ψεῦδος, τὸ δὲ τὸ ὂν εἶναι καὶ τὸ μὴ ὂν μὴ εἶναι ἀληθές, ὥστε καὶ ὁ λέγων εἶναι ἢ μὴ ἀληθεύσει ἢ ψεύσεται."
  2. Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de veritate, quaestio I.
  3. Ethica, ordine geometrico demonstrata, Pars secunda - De natura et origine mentis, Propositio XLIII, Scholium.

Nexus externi

recensere
  Vicicitatio habet citationes quae ad Veritatem spectant.


  NODES
Done 1
eth 2