Zagrium[1] (Graece Ζάγριον, Persice nunc زاگرس‎) sunt montes Iraniae altissimi; ut Strabo dicit, Mediam a Babylonia dividunt[2]. Altae planitiei Iranicae Zagrium pars est.

Dena, Zagrii mons altissimus

Per totam Persiam a septentrione ad meridiem extensi sunt. Cacumen altissimum est Dena (quae et Zerdkuch), 4548 m altum, haud longe ab Isfahano sita.

Pasitigris, Choaspes aliaque flumina in montibus Zagrii oriuntur. Spelunca Šanīdar in montibus Zagrii sita est. Caprae primo in montibus Zagrii domesticae factae esse putantur.

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 33°40′0″N 47°0′0″E • GeoNames • Pleiades • Store norske Lexikon
  NODES