Zeulenroda-Triebes
Zeulenroda-Triebes oppidum incolarum 17 milium est in oriente Thuringiae, in Germania situm, in Circulo Greiz.
Historia
recensereMentio prima sub nomine Zulenrode anno 1325 facta est, cum fundatum erat oppidum ad Montes lapidis sectilis Thuringienses in compito viarum commercialium in Bohemiam et Regnum Francorum ducentium. Privilegia urbana anno 1438 concessa sunt et negotiationum focus magnus fiebat. Anno 1492 Henricus Gerapolitanus oppidum tamquam pignus genero Graeciam Variscorum incolenti transtulit. Usque annum 1918 oppidum in Principatu Rusae lineae maioris fuit, antequam anno 1920 in Thuringiam integraretur. Non solum Bellum rusticum Germanicum sed etiam Bellum triginta annorum multa damna afferebant. Anno 1700 oppidum denuo efflorebat.
Quaestus
recensereInstrumenta varia fabricabantur in Zeulenroda, maximi momenti autem fuit tibialium linteorumque fabricatio cuius sodalitates anno 1774 coalescebant. Technicam omnem ipsi in situ excogitaverunt arte tignaria exquisita et cummis tractatione auxiliantibus. Supellectiles multae et variae quoque hic confectae sunt.
Res aspectabiliores
recensereIncendiis multis (e.g. annis 1790 et 1818) multa aedificia historica demolita sunt. Plateam centralem nundinarum in genere Classico reconstruxerunt, anno 1820 Ecclesiam Trinitatis, anno 1828 curiam perpulcram cum turri 38 metrorum et statua Themidis in fastigio. Anno 1969 aquae salientes advenerunt cum statua carparum viri qui dicitur.
In museo urbano clarant regionis historiam, quaestus, mores, cultum civilem. Excursiones migratoriae hinc fieri possunt in silvas Rabensleite, in lacum structilem Zeulenroda, in saltus Pöllwitzer Wald.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Zeulenroda-Triebes spectant. |