Discretiva

  alligare dictio est in variis linguis:

Formae affines

+/-
Proprietates grammaticales
+/-
Forma Persona Tempus Vox Modus Verbum
alligāre secunda singularis praesens passiva imperativus alligō (alligāre)
alligāre
praesens activa infinitivus alligō

Appellatio pronuntiatusque

+/-
 API: /al.liˈgaːre/(classice)
Syllabificatio phonetica: al·li·gā·re — morphologica: al-lig-are

Loci

+/-
Marcus Terentius Varro
-47…-45
L. Iunius Moderatus Columella
ca. 4-70
M. Fabius Quintilianus ca. 35-100 Franciscus Petrarca
1304-1374
antiq. class. II II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.

  • Igitur et in his rebus quae verba sunt et nomina, quod discrimina vocis plura, propagines plures; et in his rebus, quae copulae sunt ac iungunt verba, quod non opus fuit declinari in plura, fere singula sunt: uno enim loro alligare possis vel hominem vel equum vel aliud quod, quicquid est quod cum altero potest alligari. —De lingua Latina Varronis [1][2]

saec. I.

  • Tum subruta parte ima leviter pilam commovere, et suppositis virgis alligare, atque plantam transferre. Quae antequam deponatur, oportebit solum scrobis confodere bidentibus: deinde terram aratro subactam, si tamen pinguior erit summa humus, immittere, et ita seminibus substernere, et si consistet in scrobibus aqua, ea omnis haurienda est, antequam* demittantur arbores. —De re rustica L. Iunii Moderati Columellae [3][2]

saec. I.

  • Propter quae mihi semper moris fuit, quam minime alligare me ad praecepta, quae καθολικά vocitant, id est (ut dicamus quomodo possumus) universalia vel perpetualia. —Institutio oratoria Quintiliani [4][2]

Latinitas humanistica

saec. XIV.

  • Quenam vero ab Italie finibus digresso prior tellus occurrit? Profecto Trinacria; que et ipsa olim, ut aiunt, Italie pars erat, nunc Italie insula est. Libet igitur orationis mee cimbam in portu siracusio parumper alligare, dum salutato Archimede proficiscor in Greciam. —Rerum memorandarum libri Petrarcae [5][2]

Fontes

  1. 1.0 1.1 Marcus Terentius Varro - De lingua Latina. Liber octavus, 10. — alligare
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 Vicicitatio: alligare.
  3. 3.0 3.1 Lucius Iunius Moderatus Columella - De re rustica - Libri XII. ed. V. Lundström. Anno 1902-1917. (apud Vicifons): Liber quintus. Caput IX. [9]  — alligare
  4. 4.0 4.1 Marcus Fabius Quintilianus, Institutionis oratoriae libri XII. (Teubner, Lipsiae MDCCCLIV). Liber secundus, XIII. [14] — alligare
  5. 5.0 5.1 Franciscus Petrarca (Italice: Francesco Petrarca) - Rerum memorandarum libri. (Universitas Turicensis): Liber I. 23: [1] — alligare
  NODES
languages 1
os 3
text 1