saec. I. (ca. 78 p.C.n.)
- post autumnum maturescunt Asiatica, aestate praecocia intra XXX annos reperta et primo denariis singula venumdata. supernatia e Sabinis veniunt, popularia undique. pomum innocuum expetitur aegris, pretiumque iam singulis triceni nummi fuere, nullius maiore, quod miremur, quia non aliud fugacius. longissima namque decerpto bidui mora est cogitque se venumdari. —Naturalis historia Plinii [1]
saec. I. (ca. 85-102 p.C.n.)
- Bis tibi triceni fuimus, Mancine, vocati
- Et positum est nobis nil here praeter aprum,
- Non quae de tardis servantur vitibus uvae
- Dulcibus aut certant quae melimela favis,
- Non pira quae longa pendent religata genesta
- Aut imitata brevis Punica grana rosas,
- Rustica lactantes nec misit Sassina metas
- Nec de Picenis venit oliva cadis:
- Nudus aper, sed et hic minimus qualisque necari
- A non armato pumilione potest. —Epigrammata M. Valerii Martialis [2][3]