Ad auram post meridiem Deus lapsus

Folio: 
006v
Sequence: 
1
Feast: 
Genre: 
Cantus ID: 
Full text: 
Ad auram post meridiem Deus lapsus quaerit hominem | In cujus corde sol occiderat justitiae | Quem serpens prima spoliaverat tunica | Sed nudatus innocentia defensions texit folia | Dum confiteri erubuit quod hosti naturae succubuit | Immo reatum proprium in creatoris retorsit vitium | Quam inquit dabas sociam mulier escam tribuit vetitam | Transgressor ergo pellitur ad vitam conditus morte moritur | Perditus tandem quaeritur virginis partum inventus reducitur | Dum latro Mattheus lacrimosa Maria Zacheus | Saulus adultera salvantur David Raab Afra | Insula quam Cyprus nostrum dat cernere litus | Et veniae gremium nobis ostentat apertum | Dum turpem idolatriam vera mundet paenitentia | Atque dignam martyrio Christi faciat confessio | Cujus meritis omnia purgentur nostra crimina | Ut angelorum gaudiis perfruamur sempiternis
Rubrics: 
de sancta Afra

Last revisions

December 24, 2022 - Franco Ackermans

Concordances in the Cantus Index network

  NODES
Project 3